- RISCUS
- RISCUSapud Terentium, in Eun. Actu 4. sc. 6. v. 17. In risco est, odiosa cessas. Donato, cista est pelle contecta, qui Phrygium id nomen esse ait. Sed Graeca vox ῥίςκος est, arca seu cista, in qua vestimenta reponuntur. Hinc δερμάτινοι ῥίςκοι, quod pelle essent contecti. Hesychius, ςθαλιοποιοὶ οἱ τὰ ςκυτούμενα κιβώτια καὶ τοὺς δερματίνους ῥίςκους ἐργαζόμενοι. Ubi θαλία itidem pro risco vel cistula: Saccum vero etiam et marsupium ita vocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 241. Bocharto vero ipsa vox Graeca exSyriaco, razga, orta videtur, hoc autem ex Philistaeorum vocabulo argaz quod unô solum locô in Sacirs occurrit, 1. Sam. c. 6. v. 8. ubi saccos significat ex utraque Arcae parte pendulos, in quibus illi murium et mariscarum ex auro imagines, Deo Israelis votas, recondiderunt. Cum namque famâ vel propriô periculô edocti essent, Dei Arcam absque periculo non posse aperiri, munera sua in ipsa Arca non reponebant, sed in argaz, seu capsa a latere pendula. Cui voci apud Arabes respondet vocabulum rigiaza, quô denotatur clitellae camelinae genus, ex qua utrinque pendent sacci cilicini lapidibus oppleti, qui illi pro sacomate, ut in aequilibrio maneat. Hinc ergo ῥίςκος Graecorum, unde Latinis riscus. Vocem certe recentioris Graeciae non esse, vel hinc patet, quod eam Pollux ex Antiphanis Aleatoribus citat, l. 10. c. 31. eâdemque utitur Terent. loc. cit. Unde Donati coniectura ratione non caret: multa etenim Phrygum vocabula ex Palaestina fuisse sumpta, certum est. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.